anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit
Azarias filius Amasiae regis Iudae
sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta
duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia
de Hierusalem
fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae
fecit Amasias pater eius
verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus
sacrificabat et adolebat incensum in excelsis
percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in
diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham
vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum
terrae
reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum
cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius
eius pro eo
anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit
Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex
mensibus
et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres
eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare
fecit Israhel
coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes
percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo
reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt
in libro sermonum dierum regum Israhel
ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens
filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super
thronum Israhel factumque est ita
Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae
regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria
et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque
Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et
interfecit eum regnavitque pro eo
reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam
tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum
dierum regum Israhel
tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et
terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit
omnes praegnantes eius et scidit eas
anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem
filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria
fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
cunctis diebus eius
veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem
Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret
regnum eius
indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis
potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta
siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et
non est moratus in terra
reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia
filius eius pro eo
anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia
filius Manahem super Israhel in Samaria biennio
et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux
eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta
Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis
Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo
reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit
Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis
et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a
peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel
in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex
Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et
Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et
transtulit eos in Assyrios
coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela
contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit
regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae
reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel
anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit
Ioatham filius Oziae regis Iuda
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et
sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa
filia Sadoc
fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae
fecerat Ozias pater suus operatus est
verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et
adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus
Domini sublimissimam
reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin
regem Syriae et Phacee filium Romeliae
et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum
eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius
pro eo